Agony racji w "Alkestis" Eurypidesa

Authors

DOI:

https://doi.org/10.18778/1733-0319.01.12

Keywords:

tragedie Eurypidesa, Alkestis, agon

Abstract

Sophistarum doctrinae, quae ad ingenia civium conformanda multum valuit, magna etiam in Euripidis tragoediis vis fuit. In hac dissertatione praecipue ea tractantur, quae in fabula Alcestidi dicata insunt et cum Protagorae praeceptis rhetoricis comparari possint. Protagoras, sophista clarissimus, qui de oppositionibus mułta disserere solebat, duas de quavis re oppositas opiniones esse existimavit. Qua de causa orationes inter se contrarias haberi posse opinatus est. Euripides, qui sophistarum disciplinam secutus esse creditur, exposuit nobis dupłices orationes, quae lingua graeca <5iUUOI ).óyOl appellatae sunt. In Euripidis fabula, quae Alcestis inscribitur, eius generis disputationes ita a dramatis figuris actae sunt, ut cuiusque personae opinio exprimeretur. Ab Euripide homines, qui inter se natura moribusque differunt, in scaenam inducti sunt. Qui omnes ea, quae agerentur facta variis modis aestimabant. Quam ob rem sine uHadubitatione Euripidem non solum orationes inter se contrarias probationesque adversas sed etiam naturam humanam diversam ostendisse dici potest.

Published

1995-01-01

How to Cite

Czerwinska, J. (1995). Agony racji w "Alkestis" Eurypidesa. Collectanea Philologica, 1, 91–102. https://doi.org/10.18778/1733-0319.01.12

Issue

Section

Articles

Most read articles by the same author(s)