MODLITWA PAŃSKA W ANTYCZNYM "TOPOS" GATUNKOWYM
DOI:
https://doi.org/10.18778/1733-0319.16.16Keywords:
the Lord’s Prayer, Gospel according to St. Matthew, ancient genre toposAbstract
De similitudinibus ad structuram pertinentibus inter Orationem Dominicam Evangelio secundum Mathaeum insertam ac frequentes in litteris Graecorum antiquorum preces ad deos disputatur. Cum supplicationes litterariae investigatae olim essent a K. Ausfeldo, demonstratum est eas plena forma ex partibus tribus constare, quas ille vir doctus invocationem, partem mediam et preces ipsas nominavit descripsitque. In Oratione Dominica eiusmodi elementa structurae inveniri possunt: Pater noster, qui es in caelis congruit ad invocationem cum epithetis laudantibus. Tres supplicationes sequentes quoque laudationis species putentur. Orationes a versu 11 ad finem consentiunt cum parte, quae preces ipsae vocatur. Versus autem sicut et nos dimmittimus debitoribus nostris, qui in formam dimismus corrigendus est, parti mediae responere potest.Downloads
Published
2013-01-01
How to Cite
Zalewska-Jura, H. (2013). MODLITWA PAŃSKA W ANTYCZNYM "TOPOS" GATUNKOWYM. Collectanea Philologica, 16, 151–157. https://doi.org/10.18778/1733-0319.16.16
Issue
Section
Articles
License

This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 3.0 Unported License.