Collectanea Philologica, XXVI, 2023: 9
https://doi.org/10.18778/1733-0319.26.02


Aenigma


Care lector, tibi nunc ponitur aenigma,
quod si solves, praemia tribuentur digna.
Excellentis nomen est praedicendum viri
cui non similis nec par possit inveniri.
Abaco qui utitur, reddit rationes,
carmina non neglegit nec saltationes.
Qui udones gerit in universitate
birotaque vehitur mala tempestate,
solet quoque aliter corpus exercere,
senas horas dormitans noctu, numquam fere
requiescens, operae semper est immersus
cuidam. Qui memoriae tot mandavit versus
quot druidae poterant Caesare testante,
virgulas sed singulas curat qui constanter.
Qui auctores perlegit, citat, edit nec tum
linquit, suum vero his ditat intellectum
(tam selectis variis placitis ipsorum,
linguae utriusque quam copia verborum)
et alumnis largiens qui thesaurum talem
in docendo animum praestat liberalem.
Cogitando factus est calvus. Cur barbatus?
Et Neptunum, Graecos et priscos imitatus.
Alii Esumenem, quidam vocant Grillum.
Proprio si nomine dicere scis illum
et si, lector, praemia – quod promissa – posces:
non est maius praemium quam Sbigneum nosse.
Anna Maciejewska

COPE
© by the author, licensee University of Lodz – Lodz University Press, Lodz, Poland. This article is an open access article distributed under the terms and conditions of the Creative Commons Attribution license CC-BY-NC-ND 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-nc-nd/4.0/)